- MERETSRCIS
- MERETSRCISseu prostibuli nuptiae, inter vetitas, apud Hebraeos, referuntur Iosepho Ant. Iud. l. 4. c. 8. ubi haec habentur verba, inter Leges apud cum Nuptiales, Ε῎ιτι μηδὲ ἡταιρημένης εἶναι γάμον ἧς δἰ ὕβριν τοῦ σώματος τὰς ἐπὶ τοῦ γάμου θυσίας ὁ Θεὸς οὐκ ἀν πρόσοιτο, Neque Meretricis sint nuptiae, (Gelenius, neque meretrici sit ius nuptiarum) cuius propter iniuriam suo corpori factam nuptiale sacrum Deus non admitiit. Ruffinius; Sed neque fornicariae sequendae sunt nuptiae, pro quibus corporis iniuriis nuptiales hostias non suscipit summa divinitas. Sed undenam ille hanc habuerit Legem, aut τὰς ἐπὶ τοῦ γάμου θυσίας (si hostias nuptiis proprais verbis illis velit innui) negat se habere compertum, Ioh. Seldenus uxor. Erb. l. 1. c. 11. Apud Graecos Meretrices a pudicis, vestibus fuêre distinctae, ex hac Lege: Τὰς ἑταίρας ἄνθινα φορεῖν, Meretrices flovidas vestes indutae sunto: Cuius meminit Suidas. Hinc Artemidorus l. 2. c. 3. Γυναικὶ δὲ, inquit, ποικίλη καὶ ἀνθηρὰ ἐςθὴς συμφέρει: μάλιςτα δὲ ἑταίραις: αἱ μὲν γὰρ, διὰ τὴν ἐργασίαν ἀνθηραῖς ἐςθῆσι χρῶνται. Clemens Alex. Paedag. l. 2. c. 2. ὡς τὸν δραπέτην τὰ ςτίγματα, οὕτως τὴν μοιχαλίδα δείκνυσι τὰ ἀνθίσματα, sicut fugitivum stigmata, sic adulteram indicant flores. Eandem Legem suis Locrensibus posuit Zaleucus, ut Diodor. Siculus auctor est, et sui sunt Syracusani, quod scribit Phylarchus, apud Athenaeum l. 12.Quamquam non ferebant, quto, Athenienses, Meretrices, non magis quam eas, in quibus adulteri deprehensi fuissent, orantas prodire in publicum, quo alludit Rhetorum illa Lex, apud Hermogenem περὶ ςτάσεων. Ε᾿ταίρα χρυσίκ ἐς φορόιη, δημοσία ἔςτω: cuius duplex esse potest sensus. Si enim penacute legas, δημοσία, Legislatoris mens haec est: meretrix quae aurum gestaverit, publica esto, i. e. permittatur ingenuorum et servorum passim libidini. Sin antepenacute δημόσια, sensus est: Aurum, quô ornata fuerit meretrix, publicum fiat et in aerarium deferatur. Vestibus autem et mundo volebant distingui Meretricem a pudicis, μὴ ὁμοίαν εἶναι ταῖς ἐλευθέραις, μηδὲ τῶ αὐτῶν ἀξιοῦςθαι, Ne similis esset ingenuis iisdemque honoribus afficeretur. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 5. c. 5. Similter apud Romanos, Matronas a Meretricibus inprimis distinguebant, vittae et crines, unde duo haec simul iunxit, vittae notam et privilegium galeri, Tertullian. de Pallio c. 4. et de Vittis quidam vide infra. De Crinibus, pauca addam: Fuerunt illi capiti adtexti et adnexi, vertusissiam Matronarum insignia, quibus postea vitta accessit. Val. Max. l. 5. c. 2. Sanxit, uti feminis semitâ Viri cederent, confessus plus salutis Rei public. in stola, quam in armis fuisse, vetustisque crinium insignibus novum vittae discrimen adiecit. Ubi vides, crinibus ac vittis Matronas praecipue insignitas fuisse. Quae duo in facerdotibus quoque Cereris memorat Afer loc. cit. ubi per galerum intelligitur crinium adtextorum compositio, in modum galeri facta, seu rotundus comarum suggestus, atque ἐμπλόκια, quibus feminae, et Matronae praecipue, caput velabant. Et de his crinibus capienda illa Plauti in Mil. Actu. 3. sc. 1. Usui gerundum morem censeo, et capiundos crines. Nam quae nubebant, capiebant crines. Festas, Senis crinibus ornantur nubentes, quod is ornatus vetustissimus fuit. Senas crinium spiras intelligens, quae in orbem convolutae, etaliae aliis superstructae, formam galeri efficiebant. Tatulum quoque Veteres dixêre, item galeam et caesariem, Graeci περικεφαλαίαν et φενάκην: hodie perrucam vulgo vocamus. Non uno autem modô ornabantur Matronae: Siquidem, praeter illam capillorum constructionem, quae ad instar galeri totum capitis verticem contegebat, quam vaginam et operculum capitis vocat idem Tertullian. aliquando et pone cervices, comarum suggestum, in modum umbonis aut collyridis cuiusdam sive popani formatum gerebant; cuius orantus instar in mulierum cervicibus multi Veteres nummi exhibent; inprimis Faustinam sic fere semper comtam in iisdem videre est, Iuvenal. tamen huiusmodi crinium galeros etiam Meretricibus tribuit, verbis, Sat. 6. v. 120.Sed nigrum flavô caput abscondente galerô,Intravit calidum veteri centone lupanar.Ad quae verba vetus Scholiastes: Crine, inquit, fuppositô votundô muliebri capitis tegumentô, in modum galeae factô, quô utebantur mevertrices. flavô, nigrô nam crine Matronae utebantur. Ubi iisdem galeris et pudicas et mere rices usas innuit: ad dicerniculum vero Matronas nigros, Meretrices flavos sumpsisse, docet Servius, ad versum 698. Aen. l. 4.Nondum illi flavum Proserpina vertice crinemAbstulerat.Matronis, inquit, numquam flava coma dabatur, sed nîgra. Citar deinde versus illos Iuvenalis allatos. Et tamen apud eundem Servium ibid. loci adducuntur haec verba Catonis, de crinibus Matronarum: Comas flavô cinere ungitabant ut rutilae essent. In quibus etiâm flavos crines Matronas habuisse constat; diversâ aetate ac ratione, haec omnia facile conciliante, Salmas. Notis ad Tertullian. de Pall. Vide quoque infra Mitra, Palliolum, Pornae, Theristium. Nec omittendum, uti in aliis, sic in secessu quoque pudicarum feminarum mentitas esse Meretrices verecundiam, quae, ut dicemus infra (ubi de virginibus Reclasis) κατάκλειςτοι proin dictae sunt, ad imitationem puellarum virglnum, quas tenellis asservandas diligentius uvis Poeta nescio qui scribit. Callimachus κατακλέιςτους vocat his versibus:Παῖδες ἁι κατάκλειςτοι,Α῞ιφκσιν ὁι τεκόντεςΕὐναίους ὀαρισμοὺςΕ῎χθειν ἶσον ὀλέθρῳ.Sed non aliô fine id Meretrices aemulatae sunt, quam ut carius se venditarent. Κατάκλειςτον enim vocârunt Graeci, quidquid ita pretiosum est, ut servari diligenter atque clausum teneri mereatur. Unde cataclista vestis Appuleio, Met. l. 9. etc. Idem. De Meretricatu porro vectigali, infra voce Tributum, ad sacro relato (namque hunc inter sacrorum quoque Ceremonias nonulli Gentilium habuerunt) vide Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil purior. Imo Meretricum sub forma plerasque olim Veneres cultas, docet Arnobius, qui, postquam de Cnidia Venere ad formam Cratinae meretricis, a Praxitele effigiatam dixisset. Sed sola est haec Venus, pergit, cui de scorti vultu translatictum decus auctum est? Phryna illa Thespiaca exemplarium fuisse perhibetur cunctarum, quae in opinione sunt, Venerum: sive pr urbes Graias, sive iste quo fluxit amor talibum cubiditasque signorum. Itaque artifices omnes -- omni curâ studiôque certabant, filum capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere. Ardebant artificum scita, alterque alterum vincere -- quaerebant, non Venus ut augustior fieret, sed ut Phryna pro Venere staet. Atque ita perducta res est eo, ut, pro Diis immortalibus, scara meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur. Vide eum l. 6. ubi et de Hermis, Alcibiadis vultu, et de Iove Olympio, sub Pantarces imagine, cultis; ut et supra in voce, Accabussare, Floralia et Lupanar; ac infra quoque aliquid, in Prostibulum et Ribaldis, it. Vetula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.